Psalms 100

CASS. Psalmus iste continet formam perfectae sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quae est perfecta conversatio vitae. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Haec duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est praemissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia praesumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia praecedit misericordia. Semper haec simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, hilariter operabor, et per hoc intelligam. In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. CASS. Secundo, quae sit via immaculata exponit. AUG. Quae est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. Quasi dicat: Transitoria non quaesivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuae. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: usque, Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, AUG. Quasi: hac utique dicit totus Christus, quod id est, non diligebam rem injustam. CASS. Exponit praevaricationes. qui praevaricatur corde; declinantem, haereticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Matth. 8.. Hic alteram partem innocentiae exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? AUG. Degentes in terra, ubi tot illecebrae, unde major corona. Vel CASS. qui per totum mundum sunt. AUG. In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno aeterno, vel judicent mecum. CASS. Id est, Ecclesiae. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non praeeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent. CASS. Tertia pars, ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones daemonum de corde expulit id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. Oratione, qua debent ejici, ne crescant. Daemones, qui omnem carnem faciunt peccare. Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. Id est, submissiones vel immissiones diaboli. AUG. Jam enumeravit quod ei non adhaeserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui praevidet hoc futurum, et ideo se sic habet.
Copyright information for VulgGlossa